Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[53]
Huic autem proximum inferiorem orbem
tenet Πυρόεις, quae stella Martis appellatur, eaque
quattuor et viginti mensibus sex ut opinor diebus minus eundem lustrat orbem quem duae superiores. Infra hanc autem stella Mercuri est (ea Στίλβων appellatur a Graecis), quae anno fere vertenti signiferum
lustrat orbem neque a sole longius umquam unius signi
[p. 70]
intervallo discedit tum antevertens tum subsequens.
Infima est quinque errantium terraeque proxuma stella
Veneris, quae Φωσφόρος Graece Lucifer Latine dicitur
cum antegreditur solem, cum subsequitur autem Ἕσπερος; ea cursum anno conficit et latitudinem lustrans signiferi orbis et longitudinem, quod idem faciunt stellae
superiores, neque umquam ab sole duorum signorum
intervallo longius discedit tum antecedens tum subsequens.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.